Portus Margaritarum
Portus Margaritarum,[1] Anglice Pearl Harbor est portus in insula Oahu et simul praesidium principale classis Pacificae Civitatum Foederatarum Americae. Qui portus imprimis innotuit, cum Iaponia impetum in eum magna turma aeroplanorum insectatoriorum, navibus bellicis, navibusque submarinis die 7 Decembris 1941 fecisset, qua de causa Civitates Foederatae in secundum bellum mundanum inductae sunt.
Exercitus Iaponensis duo milia trecentos octoginta viros, mulieres, liberosque occidit. Demersae vel adflictae sunt naves USS California, USS Oklahoma, USS Maryland, USS West Virginia, USS Tennessee, USS Arizona, USS Vestal, USS Nevada, USS Utah, USS Shaw, USS Pennsylvania, pleraque alia levia navigia. Postridie 8 Decembris 1941 Civitates Foederatae Iaponiae bellum indixerunt.
Notae
recensere- ↑ "Portus Margaritarum": Annie Class, "Naumachiae" in The View no. 9 (2019/2020) pagina decima
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 21°21′43″N 157°57′13″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Store norske Lexikon • "363230" apud USGS • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Portum Margaritarum spectant. |
- World War II Valor in the Pacific (Virtus Secundi belli mundani in oceano Pacifico), situs monumenti nationalis (Anglice)
- Photographemata et descriptiones in The Atlantic (Anglice)
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |