Pax Thorunensis (1411)
Pax Thorunensis prima dicta die primo mensis Februarii 1411 haud procul oppidi Thorunium in insula in medio flumine sancita est inter Ordinem Teutonicum et regem Polonicum Vladislaudem II et principem Lithuaniae Alexandrum Vitoldum ei foedere iunctum. Finem fecit belli annorum 1409–1411, cui proelium maximi momenti fuit Tannenbergensis pugna anni 1410.
Condiciones
recensereClade exitiosa a manibus Polorum accepta tamen praefectus ordinis Henricus Plavensis cum deinde castro capitali Marienburg bene ac feliciter oppugnantia exercitia arcuisset condiciones lenes invito rege Polonico exprimere valuit: Ordini manebant omnia ferme dominia praeter provinciam Samogitiae foedere anni 1398 partam, quae Magno Ducato Lituaniae redenda fuit et concessis minoribus regionibus fini meridionali adiacentibus, id est praecipue terrula Dobrinensis. In condiciones nominatim inclusi sunt etiam Ianos et Semovitus duces Masoviae necnon dux Bogislavus VIII dux Pommeraniae, cui rex Polonicus dum adhuc castrum Marienburg obsidet ad tempora futura nonnullas praefecturas ordinis obligaverat. Testes foedus corrobantes praeterea fuerunt archiepiscopus Rigae et episcopus Dioecesis Herbipolensis.
Ad captivos proelii Tannenbergensi liberandos castraque occupantibus tollenda rex Polonicus a Henrico Plavensi C mille denarios postulavit, quae copia quattuor pensionibus constitutisque diebus solvenda fuit. Illis stipendiis aerarium ordinis paene vacuefactum est qua re ordo Teutonicus post annum 1411 magis magisque ad egestatem redactus est.
Chronica eventus
recensere- Iohannes Longinus (Jan Długosz): Banderia Prutenorum.
- idem: Annales seu Cronicae incliti Regni Poloniae (1445–1480).
- Ioannes Christopolitanus: Chronicon terrae Prussiae.