Vide etiam paginam discretivam: Pavo.

Pavo, scilicet avis speciei "Pavo cristatus", est res picturarum aliquarum muralium saeculi I p.C.n. Romanarum. Hae picturae in villarum ruinis, ab ignibus Vesuvii montis anno 79 oblitarum, repertae sunt. Temporibus Romanis pavones rarius et a divitibus aliti sunt sive ut carnes vel ova praebuerint seu praecipue ut fundum ruralem ornaverint.

Pavo: pictura muralis saeculi I p.C.n. Romana (Villa Getty)

Una tabula, loco incerto reperta, hodie apud villam Getty iuxta Angelopolim ostenditur. Ab eruditis artium Romanarum stilo quarto tribuitur eorum qui e picturis praesertim Pompeiianis recognoscuntur; igitur annis fere 70-80 p.C.n. confecta est. Pavonem monstrat qui ad fenestram in pariete horti stat.

Altera, in ruinis Villae Poppaeae iuxta Oplontim reperta, ibi etiam hodie videnda est: pavonem monstrat in cratere stans. Tertia e ruinis urbis Bilbilis Hispaniae Tarraconensis hodie in Museo Calatayud ostentatur.

Bibliographia

recensere
 
Pavo: pictura muralis saeculi I p.C.n. Romana in ruinis Villae Poppaeae iuxta Oplontim reperta
 
Pavo saeculo 1 p.C.n. pictus in pariete Bilbilis, urbis Martialis nativae (Museum Calatayud)
 
Pavo: pictura inter ruinas Pompeiorum reperta (Antiquarium Boscoregalense)
 
Exergon picturae muralis: pavo cum fructibus (Villa Getty 83.AG.222.4.2)

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.