Paula et Clara (Italiane Paola & Chiara), sunt grex vocalis Italicus musicae popularis, qui ex duabus sororibus cognomine Iezzi, Paula scilicet et Clara, constat. Clara Iezzi, flavo capillo, nata est Mediolani die 27 Februarii anno 1973; Paula Iezzi, fusca coma, nata est ibidem die 30 Martii anno 1974. Ad celebritatem anno 1997 pervenerunt victoria reportata feriis musicis Villae Matutiae in categoria adulescentium; ibi canticum cecinerunt, quod inscribitur Amici come prima ('Amici sicut ante').

Paola et Chiara Mediolani anno 2009 canunt.

Discographia recensere

  • 1997: Ci Chiamano Bambine
  • 1998: Giornata Storica
  • 2000: Television
  • 2002: Festival
  • 2004: Blu
  • 2007: Win the Game
  • 2010: Milleluci
  • 2013: Giungla

Bibliographia recensere