Parsau commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Gifhorn est. Etiam vici Ahnebeck, Croya atque Kaiserwinkel partes communis Parsau sunt. Parsau ab anno 1974 ad commune generale Brome pertinet.

Wikidata Parsau
Res apud Vicidata repertae:
Parsau: insigne
Parsau: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°31′59″N 10°52′0″E
Numerus incolarum: 1 999
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Brome, Circulus Gifhorn

Geographia

Superficies: 29.45 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Klötze, Oebisfelde-Weferlingen, Giebel, Rühen, Tiddische, Bergfeld, Tülau, Brome

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Landesbergen

Tabula aut despectus

Parsau: situs
Parsau: situs
Via principalis Parsau

Historia

recensere

Parsau anno 1505 nomine Barso primo in actis descriptum est. Postea possessio Guelphorum factum est. Annis 1807 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Ducatum Brunsvici, ab anno 1918 ad Rem Publicam Brunsvicum pertinuit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est. Ab anno 1972 vici supra dicti ad Parsau accesserunt et totum pars communis generalis Rühen erat. Eodem tempore a Circulo Helmstadiensi in circulum Gifhorn transiit. Ab anno 1974 Parsau ad Brome commune generale pertinet.


Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Parsau spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!