-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Paritas virium pecuniae,[1] vel paritas emptionis potestatis, par acquirendi potestas, est terminus technicus oeconomicus rationem significans, qua emptionis potestas in certis regionibus variarum monetarum comparari possit, quod solo cursu cambiali? comparando fieri nequit. Paritas emptionis potestas inter duas regiones viget, cum quaedam merces ac operae selectae pari pretio emuntur. Monetae variae cursu cambiali? comparabiles fiunt.

Mappa mundi productum domesticum grossum per capita anno 2014 Geary–Khamis dollariis demonstrat.

Explicationes

recensere
  • Vis pecuniae e sumptu vitae pendet. Par accquirendi potestas permittit metiri, quantum mercium ac operarum in datis regionibus emi possint.
  • Merces ac operae in comparando adhibitae "corbem mercium" normatum formant. Ob difficultatem res in variis regionibus comparabiles seligendi ea, quae in talibus corbibus continentur, saepe acriter disputantur.
  • Moneta, quae ad comparandum adhiberi solet, est Geary–Khamis dollarium, quod est dollarium ficticium certo temporis puncto fixum.
  • Si omnia pretia omnium mundi civitatum hoc solo dollario ficticio exprimuntur, necesse est computatione omnes monetae quadam ratione in dollarios transferantur. Oeconomici aut rationibus currentibus utuntur, id est illis mutationis rationibus quae in mundi foris inveniri possunt, aut his quae parem acquirendi potestatem reddunt. Exempli gratia, Sinorum civitatis productus domesticus grossus non ita magnus est si pretia Sinensia moneta Sinensi indicata in dollarios transfers et mutationis ratione in foris inventa uteris; sin autem illa ratione uteris qua monetarum numeri pari acquirendi potestate mutantur PDG Sinensis maior fit.

Usus rationis

recensere

Paritas virium pecuniae potestas varie in usu est:

  • Primo tamquam theoria cursus cambialis: Oeconomica doctrina docet cursus cambiales in datis foris se ita exaequare, ut monetarum mutationis ratio in foris inventa et ratio pari acquisitionis potestate computata nec diu nec valde dilabi possit - quod revera tamen nonnumquam accidit.
  • Deinde ad rationes sive aestimationes corrigendas: Solus cursus cambialis non sufficit, ut rationes sicut productus domesticus grossus, productus nationalis grossus, per capita reditus vel summa paupertas inter gentes comparari possint, quod acquirendi potestas in variis regionibus valde diferre potest. Ad tales difficultates superandas rationes sicut normata acquirendi potestas vel praefatum Geary–Khamis dollarium adhibentur.

Nexus interni

  1. Secundum Albert Seumer: Kirchenlateinisches Wörterbuch, qui pro "acquirendi potestate" "vim pecuniae" ponit.