Papyrus Oxyrhynchus 679 fuit fragmentum parvum, saeculo I a.C.n. conscriptum, ex opere quodam historico et, sicut creditur, de bello ab Alexandro Magno in Cilicia gesto. Editores papyrorum Oxyrhynchi suggesserunt hoc fragmentum verba e commentariis regis Ptolemaei servare; res autem incerta manet. Papyrus in Bibliotheca Universitatis Lovaniensis iacens mense Maio 1940 ictu pyrobolico Germanico destructus est.

Nexus interni

Bibliographia

recensere