Ampulla hepatopancreatica

(Redirectum de Papilla Vateri)

Ampulla hepatopancreatica aut ampulla Vateri (e nomine Abraham Vater anatomistae Germanici, qui primus hanc ampullam descripsit) est ampulla ab unione ductuum choledochi ac ductus pancreatici maioris constituta, quae bilem et sucum pancreaticum colligit. Horum commixtio per papillam duodeni maiorem sive Vateri in duodenum extruditur.

Ampulla hepatopancreatica
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!