Palus (sudis)
Palus[1] est sudis, lignum acutum, quod solet in terram defigi ad fulcienda aedificiorum fundamenta, aut castra munienda, aut cladendos hortos, aut sustinendas vites, aut similes usus.[2]
Apud Romanos antiquos fuit inter exercitia militaria, quae palaria dicebantur, cum defico in terram palo, eum sudibus eminus, et cominis gladiis ligneis feriebant, latera, vel pedes, aut caput hostis petere condiscentes.[2] Haec Vegetius de palaribus scripsit:
Antiqui, sicut invenitur in libris, hoc genere exercuere tirones. Scuta de vimine in modum cratium conrotundata texebant, ita ut duplum pondus cratis haberet, quam scutum publicum habere consuevit. Idemque clavas ligneas dupli aeque ponderis pro gladiis tironibus dabant. Eoque modo non tantum mane sed etiam post meridiem exercebantur ad palos. Palorum enim usus non solum militibus sed etiam gladiatoribus plurimum prodest. Nec umquam aut harena aut campus invictum armis virum probavit, nisi qui diligenter exercitatus docebatur ad palum. A singulis autem tironibus singuli pali defigebantur in terram, ita ut nutare non possent et sex pedibus eminerent. Contra illum palum tamquam contra adversarium tiro cum crate illa et clava velut cum gladio se exercebat et scuto, ut nunc quasi caput aut faciem peteret, nunc a lateribus minaretur, interdum contenderet poplites et crura succidere, recederet adsultaret insiliret, quasi praesentem adversarium, sic palum omni impetu, omni bellandi arte temptaret. In qua meditatione servabatur illa cautela, ut ita tiro ad inferendum vulnus insurgeret, ne qua parte ipse pateret ad plagam.[3]
Notae
recensere- ↑ Pālus, -ī, m.
- ↑ 2.0 2.1 Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "palus".
- ↑ Flavius Vegetius Renatus, De re militari 1.11.