Palatium Catharinianum

Palatium Catharinianum[1] (Russice Екатерининский дворец) est palatium imperatorum Russiae in Villa Augusti situm. Palatiorum Villae Augusti maximum et splendidissimum est. Aedificium hodiernum a Bartholomaeo Rastrelli more baroci constructum est annis a 1752 ad 1756.

Palatii Cathariniani facies orientalis
Palatii Cathariniani aedes magna
Ecclesia Resurrectionis, pars Palatii Cathariniani

HistoriaRecensere

Hic locus a Petro Magno Catharinae I donatum est et palatium, anno 1717 primo aedificatum, nomen eius cepit. Elisabethae iussu bis renovatum est: primo a Michaele Zemtsov et Andrea Kvasov anno 1742 et iterum a Bartholomaeo Rastrelli, cum plane novum aedificium ingens constructum est.

Catharina II regnante palatium et omnis Villa Augusti maxime floruit[2], sed illa, artem baroci minime amans, sibi novas constructiones addidit, gustu neoclassico temperatas.

Ecclesia Resurrectionis pars palatii est.

Annis Belli orbis terrarum secundi palatium incensum est; Cella electrica[3], tota e sucino facta, perdita est.

Horti Cathariniani magni aedificium caput est.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Sed Catharinianum vel Catharinae in nomine palatii Catharinae I nec Catharinae II significat.
  3. Янтарная комната.

BibliographiaRecensere

  • Петров А. Н., Пушкин. Дворцы и парки, Leninopoli 1969.
  • Мосякин А. Г. Жемчужное ожерелье Санкт-Петербурга. Дворцы, восставшие из пепла, Petropoli 2014.

Nexus externiRecensere