Ovum Columbianum
Illud ovum Columbianum sive ovum Columbi est dictum (figura quaedam ad proverbium proxime accedens), quod apud plurimas nationes invenitur (e.g. Hispanice huevo de Colón). Monet ea, quae fieri non posse creduntur, facillime perfectum iri, cum primum modus inventus et coram demonstratus fuerit.
Quod dictum ortum esse videtur ab illo exemplo, quod de Christophoro Columbo narrari solet:
- Inventa America vir quidam cum Columbo aliisque nobilibus Hispanicis in convivio accumbens, ut quid de fama felicissimi hospitis detraheret, statuit fieri non potuisse, ut nemo usque eo Americam invenisset. Columbus autem convivas rogavit, num possent efficere, ut ovum recte staret. Quibus negantibus Columbus ovum quoddam assumpsit imamque partem eius leviter in mensam impegit, quo facto facillime ad perpendiculum constituit. Ceteris stupentibus Columbus quaesivit, utrum facilius esset ovum sistere an Americam invenisse.
Bibliographia
recensere- Baldwin, Iacobus. 1903. Columbus and the egg.
- Gardner, Martinus. 1996. The great egg-balancing mystery. Skeptical Inquirer 20(3), May–June.