Os scaphoideum

(Redirectum de Os scaphoides)
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Vide etiam paginam fere homonymam: os naviculare (pes)
Os scaphoideum
Cognitores
TA A02.4.08.003
Anatomia
Os scaphoideum
Situs ossis scaphoidei inter alia ossa carpi. Connectitur os scaphoideum cum radio.

Os scaphoideum sive os naviculare (manus) est os carpi ordinis proximalis. Connectitur os scaphoideum cum antebrachii radio et carpi ossium, cum osse trapezoideo, osse trapezio, osse lunato, osse capitato.

Inter omnes ossium carpi fractura ossis scaphoidei saepissime observatur[1], cum periculo pseudarthrosis.

EtymologiaRecensere

Verbum scaphoideum de verbo Graeco σκάφη, scapha sive navicula sive navis parva, emanavit. σκαφοειδής ex verbis σκάφη et εἶδος, forma, ideo os scaphoideum "os naviculae instar" significat.

Anatomia macroscopicaRecensere

Connectitur os scaphoideum cum

  • osse lunato per ligamentum scapholunatum dorsale et ligamentum scapholunatum palmare,
  • ossibus trapezio et trapezoideo per ligamentum scaphotrapeziotrapezoidum dorsale et ligamentum scaphotrapeziotrapezoidum palmare,
  • osse capitato per ligamentum radioscaphocapitatum.

Providentia vascularisRecensere

Irrigatur os scaphoideum sanguine arteriali ab ramis arteriae radialis. Rami iuxta insertiones ligamentorum et scaphocapitati et radioscaphocapitati, dorso manus, in os intrant[2], quo fit, ut irrigatio partis proximalis ossis scaphoidei minor sit.

PhysiologiaRecensere

Os scaphoideum pars ordinis proximalis ossium carpi una cum ossibus lunato et triquetro et ligamenta interossea unitas mobilis inter ossa antebrachii et ossa carpi ordinis distalis format.

Mala et morbi cum osse scaphoideo coniunctiRecensere

Instabilitas carpalisRecensere

Functio laesa ossis scaphoidei instabilitatem carpalem contrahere potest[3], si quaeque functio absit, alii collapsus carpalis dicuntur.

Fractura ossis scaphoideiRecensere

Symptoma sunt dolores foveolae radialis ac dolores pollicis onere axiali[4].

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Tada K., Ikeda K., et al. (2015). "Scaphoid Fracture--Overview and Conservative Treatment". Hand surgery 20 (2): 204-9 
  2. Xiao Z., Xiong G., Zhang W. (Dec 2018). "New Findings About the Intrascaphoid Arterial System". The journal of hand surgery 43 (10): 1059-65 
  3. Schmitt R., Froehner S., et al. (Oct 2006). "Carpal Instability". European radiology 16 (10): 2161-78 
  4. Fowler J. R., Hughes T. B. (Ian 2015). "Scaphoid Fractures". Clinics in sports medicine 34 (1): 37-50 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad os scaphoideum spectant.