Vide etiam paginam discretivam: Orcus.

Apud poetas Romanos Orcus significat locum tenebricosum quasi subterraneum ubi manes vel umbrae hominum mortuorum coercentur. Vero nomen 'orcus' (-i, m.) eandem radicem ('orc-') habet atque verbum 'coercendi' (-erc-) habet. (Eodem modo Gr. ἀρκέω, Lat. arx, arcanus, etc.) Pluto, rex inferorum, qui mortuos quondam fallentes excruciat, nonnumquam Orcus vocatur.

Plinius Maior genus cetaceae "orca" appellavit e nomine Orci.

Nexus interni