Consuetudo nominationum Sinarum
(Redirectum de Onomastica Sinica)
Conpluribus nominibus uti mos est apud Sinas aliasque Asiae quae ad orientem vergit gentes, quorum haec sunt praestantissima.
Nomina virorum
recensereSin. | Latine | Pertinet ad | Usus |
---|---|---|---|
姓 | Nomen tribuarium | Omnes | Apud maiores Sinarum tribum cui quisque sit adscriptus significabat; posterius idem factum est ac nomen gentilicium. |
氏 | Nomen gentilicium | Priscos | Gentem hominis significat; idem est nostra aetate ac nomen tribuarium. |
名 | Praenomen | Omnes | Nomen proprium. Sunt enim apud non nullos et puerile et scholasticum. |
乳名 | Praenomen puerile | Puerulos | Praenomen puerulis latum. |
訓名 | Praenomen scholasticum | Discipulos | Praenomen a magistro ludi nominatum, ut praenomini puerili substituatur. |
字 | Cognomentum | Adultos | Nomen a parentibus ut primum adulto facto appellatum, quo utuntur aequales aevo. |
號 | Appellatio | Eruditos | Nomen quod ipse sibi appellant poetae et alii eruditi, quo utuntur minores natu. |
法名 | Nomen dharmicum | Monachos Buddhistas | Nomen monachorum quod ceteris quaecumque habebant substituitur, ut pietatem ostendant. |
法號 | Appellatio dharmica | Cultores Buddhismi | Nomen tamquam dharmicum, sed ad cultores etiam non monachos factos pertinet. |
化名 | Pseudonymum | Raros | Nomen fictum fugitivorum ad insectatores frustrandos. |
尊號 | Nomen imperiale | Imperatores | |
諡號 | Nomen postumum | Imperatores et potestates | |
廟號 | Nomen sacrificale | Imperatores | |
封號 | Nomen honorificum | Honoratos |