Olavus vulgo Ole Rømer (natus Aarhusii die 25 Septembris secundum calendarium Iulianum, die 5 Octobris secundum Gregorianum, anno 1644; Hafniae die 19 Septembris 1710 mortuus) fuit astronomus Danicus, qui praecipue lucis velocitatis mensurae studuit. Eius alma mater fuit Universitas Hafniensis. Asteroides 2897 Ole Römer eius nomen fert.

Wikidata Olavus Rømer
Res apud Vicidata repertae:
Olavus Rømer: imago
Olavus Rømer: imago
Olavus Rømer: subscriptio
Olavus Rømer: subscriptio
Nativitas: 25 Septembris 1644; Aarhusium
Obitus: 19 Septembris 1710; Hafnia
Patria: Dania

Familia

Coniunx: Anne Marie Bartholin

Rømer se anno 1671 Lutetiam contulit, ubi domesticus delphini(en) praeceptor factus est. Anno 1681, professor in mathematica et rector observatorii stellaris Hafniensis creatus est, inde burgimagister et consiliarius publicus.

Primo Iovis satellite obscurato deduxit anno 1676 velocitatem lucis. Primus fuit, qui sic dictum instrumento transitus excogitavit atque adhibuit. Observationes eius astronomicae in incendio Hafniensi anno 1728 saeviente perditae sunt, nisi triduum (dierum inter 21 et 23 Septembris 1706) quod dicitur: id enim Petrus Horrebow discipulus in opere suo publicaverat.

Bibliographia

recensere
  • Carl B. Boyer: Early estimates of the velocity of light. In: Isis. 33, 1941, p. 24–40.
  • Ralf Krähling: Die astronomische Methode nach Olaf Roemer anno 1676 zur Bestimmung der endlichen Ausbreitungsgeschwindigkeit des Lichtes. Monaci 1978.
  • Albert van Helden: Roemer and the speed of light. In: Journal for the History of Astronomy. 14, 1983, p. 137–141 articles.adsabs.harvard.edu.
  • René Taton: Roemer et la vitesse de la lumière. Vrin, Lutetiae 1978.
  • Andrzej K. Wroblewski: De Mora Luminis. In: American Journal of Physics. 53, 1985, p. 620–630.
  • August Ziggelaar: Ole Roemer. Short life story of a Danish astronomer. In: Jim Hunt (ed.): Cosmos, an educational challenge. Proceedings of the GIREP-conference 1986. European Space Agency, Lutetiae 1986, p. 121–128.
  • Roemer-Sonderheft (folium specialiter Rømer dicatum), Centaurus. 54, nr. 1, 2012, p. 1–102.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Olavum Rømer spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  • Demonstratio mensurae secundum Rømer
  • Biographia (Danice)