Oldendorf (Luya)
Oldendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensi est. Ad Oldendorf etiam vici Wohlenbüttel, Marxen am Berge atque Wetzen pertinent. Betzendorf ab anno 1974 pars communis generalis Amelinghausen est. Oldendorf ad flumen Luyam situm est.
Locus: 53°8′59″N 10°13′0″E
Numerus incolarum: 1 044
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Embsen, Betzendorf, Südergellersen
Tabula aut despectus
Historia
recensereQuando Oldendorf conditum sit, nescimus. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Oldendorf pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1974 vici supra dicti cum Oldendorf coniuncti sunt. Eodem anno Oldendorf cum aliis communibus ad commune generale Amelinghausen se coniunxit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Oldendorf (Luya) spectant (Oldendorf (Luya), Oldendorf (Luhe)). |