Wikidata Odoiovia
Res apud Vicidata repertae:
Odoiovia: insigne
Civitas: Russia
Locus: 53°56′32″N 36°41′59″E
Numerus incolarum: 5 463
Zona horaria: UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Q23898603

Odoiovia[1] (Russice Одоев) est colonia urbana et usque ad annum 1969 urbs in regione Tulensi Russiae. In ripa laeva Uppae fluminis stat. Incolas 5239 habet anno 2020.

HistoriaRecensere

Anno proelii Culicoviani Odoiovia primum memoratur, quo anno exercitus Iagaelonis eam frustra obsidebat. Pars ducatus Czernihoviensis Odoiovia primum erat, deinde Novosiliensis[2]; ducatus Odoioviensis sui iuris saeculo XV exstetisset, donec anno 1565 ad Moscoviam adiunctus est. E familia ducum Odoioviensium Vladimirus Odoevskij fuit.

 
Gymnasium Odoioviense saeculo XIX medio constructum

NotaeRecensere

  1. Ioannis Baptistae Nicolosii Herculus Siculus sive Studium geographiae.., vol. I, Romae 1670, p. 60 (Textus apud Google Books)
  2. Russice Новосильское княжество.

Nexus extermiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 53°56′32″N 36°41′59″E • GeoNames
  • De Odoiovia (Russice)