Octavius Merlier (Francogallice Octave Merlier, Graece Οκτάβιος Μερλιέ; natus apud Roubaix anno 1897; mortuus Athenis 1976) fuit eruditus linguae Neograecae.

Lutetiae annis 1919-1920 fuit discipulus Sorbonae et Scholae Studiorum Superiorum Practicae contubernalisque Antonii Meillet necnon Iosephi Vendryes. Athenas profectus fuit director Instituti Francici Athenarum annis 1938-1961. Anno 1923 in matrimonium duxit Melponem Logothete quae postea (a nomine mariti Melpo Merlier renominata) late nota est pro collectionibus carminum traditionalium Neograecorum.

Opera recensere

  • Poèmes akritiques; La mort de Digénis: tragédie ab Angelo Siceliano; versio francogallica Octavii Merlier ("Carmina de Digene Acrita; mors Digenis Acritae", 1960)
  • Itinéraires de Jésus et chronologie dans le Quatrième Évangile ("Itinera Iesu et chronologia Evangeli quarti", 1961)
  • (una cum Melpone Merlier): Ο τελευταίος ελληνισμός της Μικράς Ασίας. Έκθεση του έργου του Κέντρου Μικρασιατικών Σπουδών, 1930-1973. Κατάλογος. ("Postremus Hellenismus Asiae Minoris: expositio operis Centri Studiorum Asiae Minoris 1930-1973: catalogus", 1974)
  • La vision prophétique du moine Dionysios, ou, La femme de Zante a Dionysio Solomo; versio francogallica Octavii Merlier ("Visio prophetica monachi Dionysii, sive Mulier Zacynthi", 1987)

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere

  • Mélanges offerts à Octave et Melpo Merlier à l'occasion du 25e anniversaire de leur arrivée en Grèce. Athenis: Institut Français d'Athènes, 1956 (Collection de l'Institut Français d'Athènes, 92)
  • Octavie Merlier, Octave Merlier. Un grand Français, un ami de la Grèce. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1983