Ochtersum est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Widmundensis. Cum aliis parvis communibus se ad Holtriem commune generale coniunxit. Ad Ochtersum vici Barkholt, Ostochtersum et Westochtersum pertinent.

Wikidata Ochtersum
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°36′0″N 7°31′0″E
Numerus incolarum: 917
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Widmundensis, Holtriem

Geographia

Superficies: 10.82 chiliometrum quadratum, 10.83 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Holtgast, Moorweg

Tabula aut despectus

Ochtersum: situs
Ochtersum: situs

Historia

recensere
 
Ecclesia Sancti Materniani in Westochtersum sita

Ecclesia Sancti Materniani inter annos 1260 et 1270 aedificata est. Ochtersum, qui vicus anno 1411 primo in actis descriptus est, olim pars Frisiae Orientalis fuit, tum annis 1744 ad 1806 ad Borussiam pertinuit. Deinde ab anno 1806 regio ad Nederlandiam et annis 1810 ad 1813 ad Primum Imperium Francicum pertinuit. Ab anno 1815 Ochtersum Regno Hannoverano traditum est, quod post annum 1866 iterum pars Borussiae fuit. Ab anno 1885 Ochtersum pars novi Circuli Widmundensis factum est, qui circulus autem annis 1977 ad usque 1980 dissolutus erat. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinet. Tum multi perfugae e regionibus a Polonia et Russia occupatis hanc in hanc regionem venerunt. Anno 1972 Ochtersum pars Holtriem communis generalis factum est. Hodie multi perigrinatores refectionis causa in commune veniunt.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ochtersum spectant.