Nubilositas
Nubilositas,[1] sive nubilum,[2] est ea caeli pars quae, cum ex quodam loco spectatur, nubibus obscurata et obducta videtur. Quilibet planeta, si nubibus obducatur ac cingatur, desertum arcticum fiat. E contrario, si plane nubibus careat planeta, desertum sine aqua fiat, ubi ne reptilia quidem supervivere et vigere possint prae effectu thermocepico et immoderata radiatione solari.[3][4]
De nubium vi et effectu
recensereNubes multum valent in systemate climatis. Nubes enim, quia in aspectabili spectri solaris parte tanta sunt claritate, ut lucem in spatium repercutiant, re ipsa refrigerationem planetae efficere possunt. Parvo quidem incremento nubilositatis, si rationem respicias, effectus calorificus gasorum thermocepicorum compensari potest.
Res ad singula pertinentes in commutatione climatis explanabuntur.
Nexus interni
- Okta, unitas nubilositatis metiendae.
Notae
recensere- ↑ Monumenta Germaniae Historica, vol. IV.
- ↑ Plin. Ep. 2.17.7.
- ↑ Gaia Theory at Bibliotecayades apud situm bibliotecapleyades.net.
- ↑ SimEarth Instruction Manual - Climate Information apud situm lemonamiga.com.
Bibliographia
recensere- Huschke, Ralph E. 1959. Glossary of Meteorology. Bostoniae: American Meteorological Society.
- IPCC Third Assessment Report apud situm grida.no.
- McIntosh, D. H. 1972. Meteorological Glossary. Her Majesty's Stationery Office, Met. O. 842, A.P. 897.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nubilositatem spectant. |
- Glossarium vocabulorum atmosphaericorum apud nsdl.arm.gov, exFrom the National Science Digital Library's "Atmospheric Visualization Collection" Bibliothecae Digitalis Scientiae Nationalis
- Propositum Climatologiae Satellitum Internationalium, apud isccp.giss.nasa.gov
- Tabulae menstruae nubilorum orbis terrarum, apud earthobersvatory.nasa.gov (Observatorium Telluris)