Aperire sectionem principem
Quadratum Unionis, locus qui geographicus universitatis nucleus saepe appellatur.

Nova Schola est universitas Novi Eboraci in urbe, plerumque Greenwich Village in vico sita. Ex anno 1919, cum educatores Neoeboracenses progressivi universitatem fundarent, et per multum ex eius historiam, universitas appellabatur Nova Schola pro Investigatione Sociali.[1] Ab 1997 ad 2005 appellabatur Universitas Nova Schola.[2] Omnis institutio et quodque ex eius collegiis nova nomina anno 2005 acceperunt.

Discipuli pro Snowden.
The New School University Center, in Via 14 et Xysto Quinto.

Nova Schola ratione docendi apertisque intellegentis circumiectis innotuit, praecipue postquam Universitatem in Exilio anno 1933 constituit pro parte graduata ut portus academicus eruditis ex Germania Nazistica et aliis administrationibus praegravibus in Europa esset.[3] Varias initiavit vel condidit institutiones eruditionis, sicut Institutum Rationis Mundi (think tank internationale), Centrum pro Arte et Civilitate Vera List, Institutum Indiae et Sinarum, Observatorium Americae Latinae, et Centrum pro Rebus Urbis Novi Eboraci. Schola Nova pro Designatione Parsonsiana est universitatis schola artium.

Discipulorum 9300 fere in programmatibus graduatis et subgraduatis matriculaverunt, in septem scholas distinctas ordinatis, quae varias disciplinas docent, inter quas sunt scientiae sociales, artes liberales, humanitates, architectura, bellae artes, designatio, musica, drama, ratio aeraria, psychologia, et ratio publica.[4]

Alumni notissimiRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Anglice: The New School for Social Research.
  2. Anglice: New School University.
  3. Katznelson 2009.
  4. Programs A-Z retrieved 29 April 2008.
  5. "Education: New School for Old Students". Time. 1967-02-24 .
  6. "Shimon Peres - Biography". Nobelprize.org. 1992-07-13 .
  7. "Shimon Peres". Jewishvirtuallibrary.org .
  8. "Authors who served in the military but didn't write much about it". Los Angeles Times 

BibliographiaRecensere

  • Katznelson, Ira. 2009. Reflections on the New School's Founding Moments, 1919 and 1933. Social Research 76(2):395–410. Editio interretialis.
  • Magg, P. 1944. Education for the Age of Labor. The Kenyon Review 6(4):632–644.
  • Rutkoff, Peter M., et William B. Scott. 1986. New School: A History of the New School for Social Research. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 0029272009.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Scholam spectant.