Vide etiam paginam discretivam: Colonia (discretiva)

Wikidata-logo.svg Nova Colonia
Res apud Vicidata repertae:
Nova Colonia: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°29′0″N 13°27′0″E
Numerus incolarum: 329 917
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Berolinum

Geographia

Superficies: 44.9 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Ricardianum, Britz, Buckow, Rudow, Gropiusstadt
Territoria finitima: Vicus Templi-Mons Amoenus, Lucus Fridericianus-Mons Crucis, Treptovia-Copenicum, Tempelhof

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Anderlacum, Leomontium, Villa Augusti, Bat Yam, Castrimoenium, Hammersmith et Fulham, Ústí nad Orlicí, Colonia Agrippina, Bononia ad Sequanam, Wetzlaria

Nova Colonia [1] (Teutonice: Neukölln) regio Berolini capitis Germaniae ad meridiem et ad orientem solem spectat. Nomen Teutonicum e contrario nominis Coloniae Agrippinae Köln cum duabus litteris l scribitur. Kölln sive Cölln enim non ad coloniam spectat sed ad Kollen sive collem. Colonia Nova nomen accepit ab oppido vetere Colonia Marchica Berolino olim vicino, tum adiuncto.

Curia in via Caroli Marx

Incolarum sunt ca. ter centena milia et decem milia ex plus quam centum nationibus ortorum, sed originis praesertim Teutonicae, Turcicae, Arabicae.

Praefectus regioni inde ab anno 2001. Hinricus Buscovius[2] est ex numero eorum, qui Partes Sociales Democraticas Germaniae sequuntur. Princeps senatus est Georgius Koglin[3].

Vici Novae ColoniaeRecensere

Regio tota divisa est in vicos quinque, quorum quattuor antiqui sunt, oppidum illud Gropii autem Gulielmo Brandt praefecto urbis Berolini vicus constitutum est quattuor annos post primum conditum est.

NotaeRecensere

  1. Brandeburgica colonia est "Cölln" seu "Kölln", secundum J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3. "Neukölln" ergo Nova Colonia (Brandenburgica)
  2. Is est de:Heinz Buschkowsky.
  3. Ea est de:Jürgen Koglin.
  4.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Novam Coloniam spectant.