Notae Caesarianae sunt algorithmus cryptographicus conversionis litterarum quo Caesar triumvir usus est ad nuntios celandos.[1] Ex litterarum ordine sic struendo consistit ut quarta littera pro prima – id est D pro A, et perinde reliquae – commutetur.[1]

Demonstratio per imaginem notarum Caesarianarum.

Tabula notarum Caesarianarum sic progreditur:

Apertae A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Occultae X Y Z A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W

Exemplum

recensere

Exempli gratia, hoc est Caesaris De bello Gallico librorum exordium (sine minusculis aut interpunctis):

GALLIAESTOMNISDIVISAINPARTESTRES

Quod, si quis occultare velit per notas Caesarianas, sic convertat:

DXIIFXBPQLJKFPAFSFPXFKMXOQBPQOBP

Quo facto, nullum verbum intellegi possit, nisi ab eo qui notarum ordinem noverit.

  1. 1.0 1.1 Suetonii, De vita Caesarum, Divus Iulius, 56: "Extant et ad Ciceronem, item ad familiares domesticis de rebus, in quibus, si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est sic structo litterarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quae si qui investigare et persequi velit, quartam elementorum litteram, id est D pro A et perinde reliquas commutet." [alia editio].