Sigillum cursuale

(Redirectum de Nota cursualis)

Sigillum cursuale[1] est signum, pistillo factum in pittacio cursuali, epistula, sarcina, charta cursuali, vel re simili, quod significat diem et tempus cum res diribitorio cursuali detur. Hodierna sigilla cursualia saepe cum oblitteratione vel necatore simul adhibentur ut pittacium cursuale indicet se adhibitum esse. Sigilla cursualia manu aut machinis adhiberi possunt. In Insula Hideaway Vanuatus, Diribitorium Subaquatile sigillo cursuali caelata utitur.[2] Studium sigillorum cursualium est pars philateliae marcophilia appellata.

Pittacium Austriacum et sigillum cursuale.
Unum ex nonnullis sigillorum cursualium generibus in Pony Express mail repertis.
Sigillum cursuale magni momenti historici: bilinguale Moraviae provinciae Austriae, 1878.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018). Cfr. versionem Latinam vocabuli Hispanici matasellos apud del Col, Iosephum Ioannem (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 669. ISBN 9789509771345 [PDF]
  2. "World’s only underwater Post Office". Hideaway Island. 2003-05-26 .

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad sigilla cursualia spectant.