Nostra Domina Pilerii
Nostra Domina Pilerii est imago Virginis Mariae in crypta[1] cathedralis Cosentiae venerata. Quae imago anno 1607 urbem a peste liberavisse habetur. Eius dies festus die 12 Februarii est.[2] Nomen Pilerii a pilos ('pileus') vel puleròs ('custos') vocabulo Graeco, deducitur; igitur 'Nostra Domina Pilerii' Patrona Pilei vel Custodiae est.[3]