Nirvana (grex)

grex musicus rockianus Americanus
Vide etiam paginam discretivam: Nirvana.
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Nirvana fuit grex musicus Americanus ab 1987 ad 1994, qui a nonnullis eiusdem temporis apud musicam rockianam plurimum valuisse putabatur. Grex ex tribus musicis constabat: Curtio Cobain (vocibus et cithara, natus 1967, mortuus 1994), Christophoro Novoselic (cithara gravi, natus anno 1965), Davide Grohl (tympana, natus 1969). Multum prosperitatis adsecuti sunt editione anno 1991 operis musici Nevermind, quod etiam hodie unum operum musicorum optimorum esse exisimatur. Prae hoc opus nomine Bleach editum est, et opus musicum, In Utero, insecutum est. Mors Curti Cobain die 5 Aprilis 1994, ut opinamur, morte voluntaria[1] copiae nimiae psychotropicorum causa, erat "consternatio industriae musicae." Postea grex dissipatus est, et David Grohl gregem novum nomine Foo Fighters constituit.

Nirvana anno 1992, Curtio Cobain a fronte, Christophoro Novoselic pone.

Nirvana fuit clarissimus generis grunge grex, qui conlegitur cum gregibus Seattlensibus, exempli gratia Pearl Jam, Soundgarden, Alice In Chains, Mudhoney, Green River, et aliis. Nirvana plusquam 60 000 000 alba musica vendidit.

Formatio et primi anni (1987–1990)

recensere

Anno 1982, Curtius Cobain Christophorum Novoselic cognoverat. Illi erant fanatici gregis The Melvins. Opportune, Seattli eo tempore musica sua nasciebatur (postea grungius? appellata). Illi magnopere gregem suum condere conabantur, sed non felices sunt, sed aliquibus mensibus postea illi tympanistam Aaron Burkhardt spectantes statuerant eum ad suum gregem addere. Multa nomina varia mutando? illi anno 1988 gregem suum Nirvana appellaverant. Duo menses postea, grex tympanistam constantem, Chad Chenningem, accepit.

Nirvana discos demonstrandi aliquos composuit qui ad gregem visum attendere potuerant. Nunc grex album plenum primum inscribere initiavit.

Anno 1988 a societate musica? Sub-Pop album editum est nomine Bleach. Album sui generis mixturam musicae punkianae cum metallo gravi glamorosoque spectavit, et magnopere prosperatum est, praecipue in Britannia, sed in CFA haud bene successit. Plena editio illo tempore 35 000 exemplarium fuit.

Opera musica

recensere