Nicolaus Vitelli
Nicolaus Vitelli, dux atque dominus civium suorum, anno 1414 natus est forsitan in castro Petriolo apud Civitatem Castelli; obiit anno 1486.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Vita
recensereAnno 1468 Tiferni Tiberini rerum magna nece inimicorum suorum potitus est. Anno 1474 Tifernum Tiberinum a papa Sixto IV obsidione cinctum captumque est, Nicolaus (Italiane: Niccolò Vitelli) autem in exilium coactus est. Filius eius Vitellozzo apud Senam Gallicam a duca Valentino per proditionem necatus est. Nicolaus obiit Tiferni Tiberini anno 1486, postquam cives eum patrem patriae appellaverant.
Mores
recensereDe Nicolao Vitelli loquens doctissimus vir Iohannes Antonius Campanus his verbis utitur: "Civem unum nescio plus timeant an colant, formident an venerentur. Summam rerum quae ad statum pertinent mira concordia ad hunc deferunt: caeteris in rebus legibus parent. Denique huic non aliter assurgunt quam domino, non aliter attedunt quam parentem. Mirum est quanta sit hominis gratia, patrem patriae passim appellant. Si quid boni factum est in civitate, hunc praedicant auctorem; si quid commissum aliquando ad necessitatem et popularium studia ascribent. Vir est noticia rerum externarum incredibili; historiam Pii tenet ad unguem; loca situsque locorum exactissima diligentia, si rogetur, enarrat. Fuit sub Eugenio Romae, copiam librorum ingentem habet, inde rerum noticiam. Quicquid audit attendit, et si quid praete-riit reposcit ex integro. Aspectu est periocundo laeticia quadam ingenita: ridet semper, irascitur nunquam; modestia quanta nemini maior, par quam paucissimis."
Nexus externi
recensere- Famiglia Vitelli apud Vicipaediam Italianam