Ngozi Okonjo-Iweala (in urbe Ogwashi Ukwu nata die 13 Iunii 1954), e populo Igbo orta, fuit ministra rerum externarum et ministra a vectigalibus Nigeriae.

Wikidata Ngozi Okonjo-Iweala
Res apud Vicidata repertae:
Ngozi Okonjo-Iweala: imago
Ngozi Okonjo-Iweala: imago
Nativitas: 13 Iunii 1954; Ogwashi-Uku
Patria: Nigeria

Familia

Genitores: Chukuka Okonjo;
Coniunx: Ikemba Iweala
Proles: Uzodinma Iweala
Ngozi Okonjo-Iweala apud Forum Oeconomicum Mundanum anno 2010 disputans

Patre Chukwuka Okonjo qui in urbe natali princeps (eze) agnoscitur, Kemi Adeosun in Nigeria atque deinde in civitate Massachusetta educata est. Alumna est universitatis Harvardianae et Instituti Technologiae Massachusettensis. Sub praeside Olusegun Obasanjo ministra a vectigalibus a die 15 Iulii 2003 ad 21 Iunii 2006, deinde brevi temporis spatio usque in diem 30 Augusti eiusdem anni ministra a rebus externis meruit. Sub praeside Goodluck Jonathan rursus ministra vectigalium facta est ab 11 Iulii 2011 ad diem 29 Maii 2015, successore Kemi Adeosun. Apud Argentariam Mundanam operam dederat annoque 2012 candidata est ad praesidium huius argentariae, malo successu, victore Jim Yong Kim. Die 15 Februarii 2021 praeses Ordinis mercaturae mundinae electa est. Officium suum die 1 Martii 2021 inibit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ngozi Okonjo-Iweala spectant.