Aperire sectionem principem
Nervus obturatorius
Nervus obturatorius
Cursus nervi obturatorii (flave).

Nervus obturatorius (TA: 14.2.07.012) est nervus periphericus ex plexu lumbali oriente. Nervus adductores femoris innervat, simul pars cutis femoris medialis et capsulae anterioris articularis coxae nervo innervata est. Pro eo nervus de pelvi trans foramen obturatum antrorsum in femorem decurrit.

Cursus nervi femoralisRecensere

Ex plexu lumbali (radicibus L2-L4) oriente nervus obturatorius sub musculum psoas maiorem deorsum, post arteriam iliacam internam et iuxta ureterem in canalem obturatorium intrat, quo cum ramis et anteriore et posteriore ad adductores femoris currit. Ex ramo anteriore ramus cutaneus et plures rami musculares, ex ramo posteriore rami musculares atque ramus articularis oriuntur. Paralysis nervi implantatione prothesis capitis femoris ineunte causa raro observata est[1].

Musculi innervatiRecensere

Significatio medicaRecensere

Resectione transurethrali tumorum vesicae ineunte non raro ruptura vesicae observata est, et ibi obsidio pharmacologica nervi oburatorii contractionem dolorosam adductorum impedit[2].

NotaeRecensere

  1. Siliski J. M., Scott R. D. (1985). "Obturator-nerve palsy resulting from intrapelvic extrusion of cement during total hip replacement. Report of four cases". The journal of bone and joint surgery. American volume 67 (8): 1225-8 
  2. Hızlı F., Argun G., Güney I., Güven O., Arık A. I., Başay S., Günaydın H., Başar H., Köşüş A. (2016). "Obturator nerve block transurethral surgery for bladder cancer: comparison of inguinal and intravesical approaches: prospective randomized trial". Irish journal of medical science 185 (3): 555-60 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Wheeless' Textbook of Orthopaedics de nervo obturatorio. (Anglice)

PinacothecaRecensere