Nemesis (Isaac Asimov)
Nemesis est mythistoria scientiae fictitiae ab Isaac Asimov scripta et 1989 publicata.
Summarium
recensereCum spatium ab hominibus occupari incipit, colonia spatialis Rotor nomine Telluris systema solare effugit ut se collocet prope aliam stellam: Nemesin. Mox eius novae arcae regentes animadvertant Nemesin recte ad Tellurem vehi, eamque deleturam esse. Cum Tellurem monere non possint, quomodo calamitas vitetur inquirunt. Solutio fortasse eveniet ab Erythro, insolito planeta quem hominibus explorare placuit, nisi a parva puella quae miris facultatibus praedita est...[1]
Mundus
recensereIsaac Asimov videtur librum Nemesis caetero operi suo inserere volvisse, nam eius solita ibi agnoscuntur, sicut robota.
Descriptus mundus tamen pauce evolutum est, contra alia Isaac Asimov opera, quia gens humana spatium occupare modo incipit, systematis solaris coloniis ad Tellurem ligatis definite manentibus.
Erythro intellegentia mirabilis est. Planeta in communicando cum humanis assequitur, quamquam in collectiva microbiis composita intellegentia constet. Idea de toto communicante planeta potius insolita est, etsi non primigenia: vide enim theoriam Gaeae, vel etiam Stanislai Lem Solaris.
Praecipuae personae
recensere- Eugenia Insigna Fisher, astronomus coloniae Rotor incola, patefacit Nemesin
- Crile Fisher, speculator e Tellure
- Marlene Fisher, magno ingenio filia personarum Crile et Eugenia, in Rotor nata
- Dr. Janus Pitt, Gubernator Rotor
- Siever Genarr, Dux arcae in Erythro constitutae
- Tessa Anita Wendel, physica ex Adelia
Notae
recensere- ↑ Nemesis Book Review Summary in allreaders.com (inspectus 1 Aprilis 2016) (Anglice)
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Isaac Asimov’s Nemesis: Characters & Theme in schoolworkhelper.net (inspectus 1 Aprilis 2016) (Anglice)
- Nemesis in Vici de Asimov (inspectus 1 Aprilis 2016) (Anglice)