Aperire sectionem principem
Navis piscatoria Civitatum Foederatarum

Navis piscatoria est navis quae ad piscandum navigat. Saepissime non ingentis est magnitudinis, et ornata latis retibus per quae pisces aut alia aquaria animalia reprehenduntur ac ab aqua extolluntur. Operam dant in navibus huius generis nautae et piscatores.

Sunt piscatoriarum navium genera diversa materie ac magnitudine, cum aliquae e parvulis scaphis ligneis remis permotis constent, aliae autem e maioribus ferreis navibus motoriis actis. Primae iuxta litora, alterae etiam longius decessae pisces, crustacea aut mollusca excipiunt, qui postea directe consumantur aut in mercatis vendantur.

Nexus interni

Nexus externusRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Navem piscatoriam spectant (Fishing boats, Trawlers).