Nathanael Bacon
Nathanael Bacon (vulgo: Nathaniel Bacon seu Sir Nathaniel Bacon seu Nathaniel Bacon of Culford[1]; Augusto anno 1585 fere natus; Gorhambury 1° Iulii anno 1627 fere mortuus) fuit pictor Anglicus,
Obitus: Iunius 1627;
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Jane Cornwallis
Proles: Anne Bacon, Jane Bacon
Biographia
recenserequi novercae filius[1] vel nepos[2] clarissimi philosophi Francisci Bacon atque amicus Henrici Peacham erat[2]. Anno 1614 Ioannam Meautys, cubiculariam (Lady of the Bedchamber) reginae Annae et viduam copiis divitem Gulielmi Cornwallis, in matrimonium duxit[3]. Anno 1615 probabiliter Traiecti ad Rhenum apud Henricum ter Brugghen tirocinium breve perfecit[1] et postea apud praedia sua Culford et Brome laboravit[3]. Anno 1626, contextu incoronationis regis Caroli I, in ordine Balnei receptus est.[3]
Hodie huius artificis opera duodecim solum manent, sed inter omnes constat alia perfecisse quoque: nam Georgius Vertue commemorat picturas plures ab ipso pictas, hodie amissas[3].
Opera Nathanael effigies personarum, peculiariter sui ipsius et familiae, complectuntur, nec non naturas mortuas, praesertim venationum et animalium aliorum, piscium et culinarum cum pomis, oleribus et frustis piscis carnisque[1]. Sicut Cornelium Jacobsz Delff et Dirck Hals, Gerardum de Honthorst, Cornelium Ketel, Petrum Cornelisz de Rijck, Ioannem de Ravesteyn, Michael de Mierevelt[1], Petrum Aertsen, quod ad opera cum culinis pertinet, imitabatur[2]. Clarissima ex eius picturis est artificis effigies a se picta, quae apud collectionem Comitis Verulamensis Gorhambury conservatur[3]. In hac pictura artifex in officina sua cum libris, volumine tabularum geographicarum Europae Septemtrionalis, asserculo pigmentario et delineatione effigiatur[3].
Maxime notus est picturis mythos effgiantibus, hodie omnibus amissis[4]. Apud Museum Ashmoleanum Oxoniense eius res minio picta supra aeris lamina conservatur, quae topia effigiat et prima topia Anglica putatur[4].
Ex Oliverii Millar sententia. fuit saeculi pictor expertissimus, qui artem pictoriam ut negotium non exercebat[3]. Haud praecipue imitatus est, sed de sandaracis pigmentisque experimenta magna perfecit: nam pigmentum luteolum Pinke creavit, a pictore Petro Oliver spectatissimo[3]. Diem supremum obiit duo et quadraginta annos natus, probabiliter ob phthisem[3].
Notae
recensereBibliographia
recensere- "Nathaniel Bacon". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2020
- "sir_Nathaniel_Bacon". Dictionnaire de la Peinture Larousse. 2020
- Terry Riggs (2020). "Sir Nathaniel Bacon 1585–1627". Tate
- David Towry Piper (1984). Gremese. ed. Dizionario illustrato dell'arte e degli artisti. Romae. p. 41. ISBN 88-7742-422-2
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Nathanael Bacon spectant. |