Natendorf
Natendorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Natendorf et vici Haarstorf, Hohenbünstorf, Luttmissen, Natendorf, Oldendorf II, Schier, Vinstedt et Wessenstedt pertinent. Ab anno 2011 Natendorf ad Bevensen-Ebstorf commune generale pertinet.
Locus: 53°5′0″N 10°28′0″E
Numerus incolarum: 706
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Historia
recensereQuando Natendorf conditum esset, nescimus. Anno 1192 primo in actis Henrici VI imperatoris descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Natendorf pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Natendorf coniuncti sunt. Anno eodem Natendorf etiam pars communis generalis Ebstorf factum est. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Bevensen-Ebstorf coniunctum est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Natendorf spectant. |