Natalia Revuelta
Natalia, saepius Naty Revuelta Crews (Havanae nata die 6 Decembris 1925; ibidem mortua die 27 Februarii 2015), femina inter Cubanos divitiores ante res novas motas celebris, fuit amasia iuvenis Fidelis Castro quae eo filiam peperit Alinam.
Natalia Revuelta, neptis ingeniarii Anglici qui ad insulam Cubam migraverat, Havanae educata est apud Academiam Ruston(en), deinde iuxta Philadelphiam in Academia Montis Sancti Iosephi(en) et Vasingtoniae in Collegio Marjorie Webster. Inde Havanae redita apud legationem Civitatum Foederatarum societatemque Standard Oil operam dedit, cardiologo Orlando Fernández nupsit, eo filiam peperit Nataliam. Sed ab anno 1952 pro rerum novarum cupidis agitare coepit, inter quos Radulpho et Fidele Castro. Cui anno 1953 in carcerem misso libros Caroli Marx litterasque amatorias crebriter misit. Cum eodem, anno 1955 liberato, breve temporis spatium concubina facta filiam peperit Alinam. Fidelis interdum in Mexicum progressus, in Cubam mense Novembri 1956 ad res novas e montibus Maestra movendas reversus, bellum deinde continuo gerens, amasiam nunquam revocavit. Quae post res novas motas, Havanae degens, pro regimine laboravit apud ministeria commercii exterioris et culturae. Filia autem Alina anno 1993 Hispaniam atque deinde Civitates Foederatas petivit.
Bibliographia
recensere- Nick Caistor, "Naty Revuelta obituary" in The Guardian (15 Martii 2015)
- Alina Fernández, Castro's Daughter: An Exile's Memoir of Cuba. Novi Eboraci: St. Martin's Press, 1997. ISBN 0-312-19308-4
- Wendy Gimbel, Havana Dreams: A Story of a Cuban Family. Novin Eboraqci: Knopf, 2011. ISBN 030778794X (Paginae selectae apud Google Books)
- Andrea Rodriguez, "'Naty' Revuelta, who had daughter with Fidel Castro, dies" in Miami Herald (3 Martii 2015)
- Juan O. Tamayo, "Hija de Fidel Castro vuelve a Cuba tras 21 años para ver a su madre enferma" in Nuevo Herald (8 Iunii 2014)