Narendra Modi
Patria: India
Nomen nativum: Narendrabhai Damodardas Modi
Officium
Consociatio
Familia
Coniunx: Jashodaben Narendrabhai Modi
Memoria
Narendra Damodardas Modī, vulgo plene નરેન્દ્ર દામોદરદાસ મોદી Narendra Dāmodaradāsa Modī (natus in Vadanagāra Guzaratae die 17 Septembris 1950) est politicus Indus, civitatis Guzaratae minister primus ab anno 2001. Comitiis nationalibus die 14 Maii 2014 habitis, ductor fuit factionis victricis (BJP). Primus minister factus est die 26 Maii 2014.
Narendra Modī, filius tabernariorum, ipse puer theam venditabat iuxta stationes ferriviarias et laophoriorum. Sodalis fit motús Hinduici nationalistarum RSS, apud quam ab anno 1970 propagandista meruit. Fuit discipulus longinquus universitatis Delliensis; inde ad universitatem Guzaratensem progressus est, ubi gradum magistri scientiarum politicarum nactus est. Iussu societatis RSS ad factionem politicam BJP anno 1985 se adiunxit. Consiliis eius haec factio in comitiis Guzaratae civicis annis 1995 et 1998 victrix fuit; ubi, primo ministro civico Keśubhāī Paṭela aegrotante dimissionemque petente, Narendra Modī ad hoc officium die 7 Octobris 2001 accedit et usque hodie tenet. Successu haud malo gubernavit sed de rebus inter tumultús Guiaratenses anni 2002 gestis, quo tempore Mussulmani multi necati sunt, reprehensus est.
BibliographiaRecensere
- Jason Burke, "Narendra Modi: the controversial embodiment of a changing India", "Narendra Modi and BJP sweep to power in Indian election", "Narendra Modi meets BJP leaders to begin forming India's government" et "Election-winner Narendra Modi: 21st century belongs to India" in The Guardian (16-18 Maii 2014)
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Narendram Modi spectant. |