Narcissus poeticus
Vide etiam paginam discretivam: Narcissus (discretiva).
Narcissus poeticus (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species plantarum florentium et familiae Amaryllidacearum et generitypus generis Narcissi; in sectione "Narcissi" eius generis conlocanda est. Haec species iuxta oras maritimas Mediterraneas crescit. Hodie per omnem orbem terrarum in hortis ob flores colitur, in Nederlandia et Francia etiam ob aroma in unguentis usitatum. Flores sunt candidi, paracorollá speciosá aureá. Antiquis Latine et Graece nomine narcissus νάρκισσος haec species cognita erat: nam celeberrimam fabulam mythologicam de origine eius floris excogitaverunt, unde cognomen poeticus duxit.
Bibliographia
recensere- John W. Blanchard, Narcissus. A guide to wild daffodils. Woking: Alpine Garden Society, 1990. ISBN 0-900048-53-0.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Narcissum poeticum spectant. |
Vide "Narcissus poeticus" apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • "Narcissus poeticus" apud Plants for a Future • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |