My Chemical Romance
My Chemical Romance est grex musicus Americanus, ab Novarco Novae Caesareae. Ille grex anno 2001 creatus, anno 2013 tabidus, et anno 2019 post VI annos resurrectus est. Socii gregis nunc sunt Gerard Way cantator, Ray Toro citharista primarius, Frank Iero citharista rhythmaticus, atque Mikey Way citharista gravis. Habetur esse unum ex gregibus musicis amplissimis annos 2000s.
Ille grex conditus est ab Gerard, Mikey, Toro, et timpanista tum Matt Pelissier die 12 Septembris anno 2001, cum Gerard impetus 11 Septembris spectavisset. mox, grege condito, Iero oratus est ut gregi se iungeret. Grex foedum fecit cum patrono nomine Eyeball Records, per quem opera prima I Brought You My Bullets, You Brought Me Your Love edita est. Proximo anno, fecit foedum cum patrono Reprise Records, per quem edita est opera secunda Three Cheers for Sweet Revenge, prima opera patrono maiore. paulo postea, Bob Bryar substitutus est timpanista pro Pelissier. Opera secunda prosperrima erat venditione, proximo anno ad statum platini adipiscens.
Et prosperior erat opera tertia anno 2006, nomine The Black Parade, quae fabulam narrat. Opera quarta, Danger Days: The True Lives of the Fabulous Killjoys, edita est anno 2010, ante quod tempus timpanista Bryar a grege digressus erat. annis 2012 et 2013, grex decim carmina, anno 2009 scripta, singulatim edidit — congeries nomine Conventional Weapons. Grex disiunctionem nuntiavit die 22 Martis, 2013. anno 2014, congeries carminum optimorum nomine May Death Never Stop You edita est, et anno 2016, opera tertia The Black Parade re-edita est, decim annis cessis.
die 31 Octobris 2019, grex concentum readunationi nuntiavit. Hic concentus factus est Angelopoli die 20 Decembris 2019. Plus concertus nuntiati sunt Ianuario 2020, sed propter COVID-19 pandemiam, morati sunt ad annum 2022.
Historia
recensereFormatio et opera prima I Brought You My Bullets, You Brought Me Your Love (2001–2002)
Grex conditus est a Gerard Way cantatore et Matt Pelissier timpanista, paulo post impetus 11 Semptembris. Cum Way turres Societatis Mercaturae Mundanae candentes spectavisset, animus tam motus est ut gregem condere statuerit. Way dixit se semper clam musicam facere cupivisse. Carmen primum gregis, "Skylines and Turnstiles," mox scriptus est a Way ut affectus suos de impetu exprimeret. paulo postea, Ray Toro suppletus est citharista.
Nomen gregis excogitum est a Mikey Way, citharista gravis. Ille, tum laborans apud Barnes & Noble, captus erat a titulo libri Ecstasy: Three Tales of Chemical Romance, scripti ab Irvine Welsh. Recordationes primae in cenaculo Peliessieris factae sunt, hae nomine "The Attic Demos." his auditis, Mikey Way collegio discessit et se gregi iunxit. In foede cum patrono Eyeball Records, grex Francum Iero, cantatorem citharistaqmue gregis Pencey Prep, cognoscebat. grege Pencey Prep dissoluto, Iero se gregi, perpaucis ante diebus operam primam recordandam, iunxit. Tres menses post gregem conditum, opera prima I Brought You My Bullets, You Brought Me Your Love patrono Eyeball Records facta est. Opera ab Geoff Rickley Thursdiensis congregata est, cum grex, concentus apud Novam Caesaream agentes, amici ei facti essent.
Discographia
recensereI: I Brought You My Bullets, You Brought Me Your Love (anno 2002)
II: Three Cheers For Sweet Revenge (anno 2004)
III: Life on the Murder Scene (anno 2006)
IV: The Black Parade (anno 2006)
V: The Black Parade Is Dead! (anno 2008)
VI: Danger Days: The True Lives of the Fabulous Killjoys (anno 2010)