Museum tomaculorum Germanicum (Theodisce Deutsches Bratwurstmuseum) inveniebatur usque finem anni 2019 ad Holtzhusam in Circulo Ilm. Insuper finem semitae culturalis et gastronomicae, quae A cervesia ad tomaculum inscribitur, definiebat. Ex mense Augusto 2023, museum amplificatum Mulhusae Thuringorum renatum est.[1]

Mulhusae coqui.
Dissaeptum orbiculatum Holtzhusae (usque annum 2020).
Culina monachica anni 1404, redintegrata.

Historia

recensere

Inde a die 28 Maii 2006, quando museum inauguraverunt, signum culinare Thuringiae notissimum, tomaculum in craticiis confectum, domum dignam habet. Expositio documentaria de historia, traditionibus, partibus culturalibus cibi istius regionaliter protecti narrat. Momento speciali est quod prima mentio botuli cum praecepto culinari anni 1404[2] in finitima urbe Arnstadio fuit in pristino monasterio Benedictinarum apud Fanum Mariae Virginis. Documentum (agitur de ratione nummaria) a praeposito Ioanne de Siebeleben signatum invenit die 13 Iulii 2000 Rudolphopoli Petrus Unger archivarius.

Mense Novembri 2008 museum nactum est Praemium Thuringiense de rebus periegeticis a Ministerio Thuringiensi rerum oeconomicarum laborisque.

Revera in museo quaecumque ad botulum spectantia praesentantur. Ecce res tales: porcorum educatio, instrumenta macellariorum botulariorumve, machinae botulariae, historiunculae et traditiones de perfecta salsiciorum confectione. Pleraque curat societas amicorum Freunde der Thüringer Bratwurst e.V.

Res unicae

recensere

Alibi vix inveneris haec:

  • Dissaeptum orbiculatum tomaculorum
  • Subsellium tomaculorum
  • Vehicula tomaculorum
  • Fabellae tomaculorum
  • Sculpturas tomaculorum
  • Theatrum tomaculorum
  • Certamen cantuale tomaculorum
  • Seminaria tomaculorum
  • Diplomata tomaculorum
  • Regem tomaculorum eligendum (inde a mense Iunio 2018 Norbertus I Sulahensis)
  • Praemia tomaculorum
  • Spectacula tomaculorum (e.g. die internationali museorum, die nationali Germanico)

Servitia

recensere

Familiis, institutionibus, circulis privatis in diaetis fastuosis eventa parari possunt. Omnibus petentibus conclavia in diversorio scholae veteris concilientur. Praesertim diebus festis (e.g. die Laboris, die Ascensionis DNIC in caelos) migratores omnes e corde huc invitantur. Saltationes offeruntur necnon seminaria educatoria. Cooperationes fiunt cum aliis societatibus totius mundi tomaculorum culturam colentibus.

 
nuntius de migratione Mulhusam; ibi aestate 2023 omnia re-incohata sunt
  1. de novi situs inauguratione nuntius, die 16 Augusti 2023.
  2. Dicitur in ratione: 1 gr vor darme czu brotwursti.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tomaculorum Museum spectant (Deutsches Bratwurstmuseum, 1. Deutsches Bratwurstmuseum).