Museum Copticum (Arabice المتحف القبطي) est museum Cairi in urbe Aegypti situm, cui est maxima rerum Christianarum Aegyptiarum collectio in orbe terrarum. Conditum est a Marco Simaika anno 1908 ad antiquitates Copticas conservandas.[1] Museum historiam Aegyptiam ab originibus ad tempora hodierna tractat. Aedificatum est super terra 8000 metrorum quadratorum ab Ecclesia Orthodoxa Coptorum donata, Papa Cyrillo V Alexandrino regnante.

Facies musei.
Aditus musei.
Facies musei ex angiportu visa.

Museum Copticum exempla artis Copticae maximi momenti conservat,[2] inter quae 1200 manuscripta e Bibliotheca Nag Hammadi, quae autem solum periti consultare possunt.[3]

Nexus interni

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Kamil, Jill. 1990. Coptic Egypt: History and a Guide. Ed. 2a. Cairi: American University in Cairo. ISBN 9774242424.
  • Meinardus, Otto F. A. 1999. Two Thousand Years of Coptic Christianity. Ed. 2a. Cairi: American University in Cairo. ISBN 9774245113.
  • Simaika, Samir M. 2010. Markus Pasha Simaika: His life and times. Cairi: Farid Atiya Press.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Museum Copticum Cairense spectant.