Musculus sphincter pupillae
Musculus sphincter pupillae est musculus circularis intra oculum, ibi in iride locatus. Cingit pupillam, ergo contractio eius miosem perficit: pupilla angustior apparet.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Musculus sphincter pupillae | ||
---|---|---|
Cognitores | ||
TA | A15.2.03.029 | |
Anatomia macroscopica | ||
Iris oculi. Musculus sphincter pictus, at modo tenue (supra pupillam) descriptus. Visibiles sunt arteriae ciliares, quae musculum circularem sanguine irrigant. | ||
Sectio sagittalis partis superioris et anterioris trans bulhum. Musculus sphincter pupillae indicatus infra et in medio. |
Musculus per partem parasympathicam systematis nervosis autonomici gubernatur. Fibrae nervales per nervum oculomotorium et ganglion ciliare ad musculum perveniunt, minore in parte per partem sympathicam[1].
Rarissime observatur agenesis bilateralis amborum musculorum sphincterum[2], nonnumquam una cum aliis malis cardiovascularibus[3].
Notae
recensere- ↑ McDougal D. H., Gamlin P. D. (2015). "Autonomic control of the eye". Comprehensive physiology 5 (1): 439-73
- ↑ Rao A. (2011). "Isolated bilateral congenital iris sphincter agenesis". Case reports in ophthalmologic medicine
- ↑ Yamamoto T., Schmidt-Niemann M., Schindler E. (Apr 2017). "Bilateral Congenital Iris Sphincter Agenesis Diagnosed After Massive Bleeding Episode During Repair of Aneurysmal Dilation of Patent Ductus Arteriosus: A Case Report". A & A case reports 8 (7): 155-7