Mtzcheta
urbs Georgiae
Mtzcheta[1] (Georgiane მცხეთა) est veterrima Georgiae urbs, Hiberiae et Georgiae caput antiquum, hodie caput regionis Mtzchetae et Terrae Montanae. Ad Cyrum flumen, ubi Aragus in Cyrum effunditur, haud longe a Tiphli, Mtzcheta sita est. Incolas 7 940 anno 2014 habet. Dschwari[2] (Georgiane Crux) monasterium et Sveti Tzchoveli ecclesia cathedralis omnis Georgiae prope ad Mtzchetam sitae sunt
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Georgia
Locus: 41°50′35″N 44°43′10″E
Numerus incolarum: 7 606
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: მცხეთა
Locus: 41°50′35″N 44°43′10″E
Numerus incolarum: 7 606
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: მცხეთა
Gestio
Procuratio superior: Mtskheta Municipality
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Argos, Leuville-sur-Orge, Troca, Skrunda, Irpin
Tabula aut despectus
Videtur Mestleta (Graece Μεστλῆτα) ab auctoribus Graecis memorata,[3] eadem urbs esse.[4]
Asteroides 2116 Mtskheta in eius honorem nominatus est.
Notae
recensere- ↑ Eduardi Eichwald Fauna Caspio-Caucasia..., Petropoli 1840, p. 3. (Textus apud Google Books)
- ↑ Cf. Ernesti Rudolphi a Trautvetter Plantae a G. Radde in Isthmo Caucasico anno 1875 lectae..., in: Acta Horti Petropolitani, vol. IV, Petropoli 1876, pp. 385, 387.
- ↑ Claudius Ptolemaeus, Geographia V 10, 8; Agathias Scholasticus II 22, 5: vel Μεσχιθά, Meschita.
- ↑ Brill’s New Pauly sub verbo Mestleta.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 41°50′35″N 44°43′10″E • OpenStreetMap • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Большая российская энциклопедия |