Aperire sectionem principem
Depictio Montium Caeruleorum et sinus Lhûn in Lindone.

Ered Luin in lingua Sindarin vel Montes Caerulei[1] in Commune lingua sunt montes in Tolkieniensi Terra Media, in limite Eriadoris cum Beleriand. Itaque erant limes inter regna Arnoris hominum et Lindonis alforum. Ob hanc causam, nomen etiam datum est montibus Ered Lindon, qui est "Montes Lindonis".

GeographiaRecensere

Iam fuerunt montes in Prima Aetate, sed post occasum Morgothi et submersionem terrarum occidentalium post Bellum Irae, Montes Caerulei Secundae Aetatis dimidiati sunt ab Sinu Lhûn.

Prima AetateRecensere

Permulti fluvii ex Montibus Caeruleis orti sunt, inter quos fortasse maximus fuit Gelion, qui erat limes inter Lothlann et Thargelion. Fluvii alii aquas in Gelion vertebant, ex Montibus Caeruleis etiam orti: Thalos, Legolin, Brilthor, Duilwen et Adurant.

Mons Rerir erat altissimum clumen istorum montium.

Secunda et Tertia AetatibusRecensere

In Secunda Aetate aderan flumina duo: Lhûn Maior et Lhûn Minor, qua aquas vertebant in sinum Lhûn, ad ripas cuius Mithlond aedificatum est.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.