Mons Serenus (Theodisce quondam Lauterberg, nunc Petersberg) est collis prope Salinas Saxonicas situs, altitudinis 250 metrorum. Nostris temporibus est notissimus incolis regionis ut locus otiosus. Superioribus autem saeculis famam obtinuit ob monasterium ibi collocatum atque chronicam ibi scriptam (Chronica Montis Sereni).

Despectus montis Sereni

Monasterium

recensere
 
sepulcrum Wettinensium in ecclesia

Monasterium aedificatum est usque ab 1124 ad 1142 a Dedone IV comite Wettinensium. Ecclesia St. Petri intra exstrui coepit anno 1142, finita 1142 nomen Theodiscum Petersberg monti dedit. Colebat monasterium Ordo Sancti Augustini. Reformatione atque incendio anno 1565 ecclesia paene deleta est, materia eius tunc aliter utebantur. Ruinis diligenter servatis ecclesia saeculo 19 etiam restituta est. Monasterium etiam nostris temporibus colitur a quodam ordine evangelico.