Aperire sectionem principem
Mons Denali a septentrione visus, ante quem iacet Lacus Wonder.

Denali, olim Mons McKinley (vide commentarium de nomine), est altissimus Americae Septentrionalis mons, in media Alasca situs, umbilicus Saepti et vivarii nationalis Denali, cuius fastigia 6 168 metra supra mare attingunt. Ascensus 5 500 metrorum a radice ad cacumen est maximus omnium montium qui omnino supra mare iacent. Prominentiá topographicá tertius a maximo mons est, post Everestium et Aconcaguam.

De nomineRecensere

Mons in sermonibus Alascensibus nomine Denali vel similibus (Diinaalii, Diinaadhiit, etc.) appellatur. Anno 1896 quaesitor auri eum Mount McKinley nominavit ex Gulielmo McKinley, eo tempore candidato muneris praesidis Civitatum Foederatarum. Res publica hoc nomen anno 1917 agnovit. Nomen autem Denali a civitate Alasca anno 1975 et a Civitatibus Foederatis anno 2015 rite restitutum est.

Nexus externiRecensere