Monopolium est ludus tabularis qui emendum vendendumque loca imitatur vulgatus a Fratribus Parker, subsidarium Hasbrodis. Primo a Carolo Darrow anno 1935 creatum est. Lusores contendunt ut divitias emendis adquirant, conducendis, et negotiandis locis dum ordinatim movent circa tabulam a mittendo alearum. Propositum ludi est adquirere omnia loca et debilitare ceteros competitores ut nulla pecunia habeant. Nomen ludi tractus est ab oeconomica conceptione nominata Anglice "Monopoly," quod est dominatio vedendi rei a uno. Monopolium est ludus tabularis venditus secundissime in historia Civitatum Foederatarum Americae.[1] Etiam est, de Hasbrode, nonpublicus ludus lusus a plurimo (circa 750 mille mille) umquam.[2] Liber autem Liber Guinessis monumentorum mundi anno 1999 posuit "stasticam" esse 500 mille mille. Tamen, Games Magazine Monopolium in Aulam Gloriae eius conlocavit.[3]

Tabula Monopolica

Historia

recensere

Historia Monopolii saeculo vicensimo ineunti coepit. Anno 1904, Elizabetha J. Magie Phillips femina Americana ludum creavit ut theoriam de unico tributo Henrici George populo interpretabatur.? Postmodum ludus eius, Ludus Dominicus, editus est. Sensim ludus emendatus est a lusoribus. Tandem, Fratres Parker in 1930's modernum ludum ediderunt. Inter secundum bellum mundanum, Iohannis Waddington Ltd., ordinator Britannicus, editiones Monopolii, "completas cum" pecunia et instrumentis fugiendi, dandas militibus captivis a Nazistis, paravit.[4] Cum ante postrema versio edita sit, Americanae Negotiationes varias versiones ludi creavissent, Fratres Parker eius "auctoritatem" Monopolii in iudiciis Americanis antequam 1980s. Hasbro, parens Fratrum Parker, contexit "mysteriam" historiam Monopolii ut lites consisteret.[5]

De tabula

recensere

In moderna tabula, quadraginta loca sunt; viginti et octo pecuniae sunt, tria loca "Fortunae," tria communes arcae, unum tributum luxuriae est, unum tributum reditus, et quattuor loca in angulis: "Vade," "Carcer," "Liberum Adpellendum," et "Vade ad Carcerem." In Americana versione, pecuniae simulat nomina pecuniarum apud Urbem Atlanticae, Novam Caesaream. Lusor cuius symbolus in carcare recta a mittendo alearum adpellit dicitur esse "visens solummodo." "Attractivum" dictu, Marvin Gardens est falsum transcribendum nominis Marven Gardens (erratum actum est primo a Carolo Darrow); Illinois Avenue transnominata est Martin Luther King, Jr. Blvd. annis 1980; Saint Charles Place non iam est.

Pleraeque nationes pecunias transnominaverunt vias suas.

Nexus externi

recensere
  • Situs publicus Monopolii in CFA (Anglice)

Commemorationes

recensere
 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!