Monasteracium (-ii, n.; Neograece Μοναστηράκι) est vicus Athenarum vetus, Acropoli imminente. Medio vico reperitur platea Μοναστηριού, scilicet "monasterii". Ibi enim aevo mediavali constructum est monasterium parvum, quod aedificium etiam hodie exstat nomine Pantanassae celebrum. Iuxta eandem plateam videtur templum Islamicum saeculo XVII aedificatum (hodie museum artium cosmeticarum nationale); haud longe distat statio Μοναστηράκι Ferriviae Metropolitanae.

Statio ferriviaria et templum Islamicum plateam Monasterii adiacent
Mercatus perpetuus Monasteracio actus
Κουλούρια (sc. panes matutini) in platea venditantur

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasteracium spectant.

Bibliographia

recensere