Mimolette (aliter vieux Hollande seu boule de Lille) est varietas casei bubuli in Francia septentrionali haud procul ab urbe Insula inventa; formam sphaericam habet, colorem fulgentem (addita bixa vel rucu), pondus circa 2 kg.

Caseus sphaericus Mimolette vieille ab acaris rosus
Acari laborantes

Menses duodecim maturatus, valde durus, colore rutilo et ab acaris circumrosus, hic caseus nomen Mimolette vieille (scil. "vetulus") accipit; menses duodeviginti maturatus Mimolette extra-vieille nuncupatur. Hae nomina legibus Francigallicis proteguntur. Tales casei in tribus urbibus Francicis conficiuntur, Barro, Isigny Sainte-Mère, Bouvron.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Mimolette spectant.