Achiote pj.JPG
Capsae seminum Bixa orellana

Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Malvales 
Familia : Bixaceae 
Genus : Bixa 
Species : B. orellana 
Bixa orellana 
L.  
Synonyma
*Bixa tinctaria Salisb.
  • Orellana orellana (L.) Kuntze[1]
  • Bixa orleana Noronha
  • Bixa americana Poir.
  • Bixa purpurea Sweet
  • Bixa odorata Ruiz & Pav. ex G.Don
  • Bixa acuminata Bojer
  • Orellana americana (Poir.) Kuntze[1]
  • Bixa upatensis Ram.Goyena
  • Bixa katangensis Delpierre[2]

Bixa orellana (binomen a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum) est frutex ordinis Malvalium cuius semina ad pigmentum et condimentum adhibentur. Species e regionibus tropicis Americae australis orta iamdudum in media America insulisque Caribicis colitur. Americani indigenae pigmento rubro ad faciem corpusque pingendum utebantur.

Bixa orellana

Species culta tantum Bixa orellana e silvestri B. urucurana Willd., in Amazonia endemica, domesticatam esse censetur.[3] Semina Bixae orellanae in locis archaeologicis reperiuntur Plum Piece insulae Sabae annis circiter 3 650 a.p. frequentato,[4] Caral in Peruvia inter annos 3 000 et 1 800 a.p., apud Calima in Columbia inter annos 1 310 et 700 a.p., in valle fluminis Peruaçu in Brasilia inter 1 010 et 570 a.p. Verbum sensu "pigmentum Bixae orellanae" in protolingua Maya, anno circiter 2 400 a.p. usitata, reconstructum est.[5]

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 #Kuntze (1925)
  2. Kew World Checklist of Selected Plant Families
  3. #Kuntze (1925); #Rivera-Madrid et al. (2016)
  4. J. R. Pagán–Jiménez, "Human–plant dynamics in the pre–colonial Antilles: A synthetic update" in W. F. Keegan, C. L. Hofman, R. R. Ramos, edd., The Oxford handbook of Caribbean archaeology (Novi Eboraci: Oxford University Press, 2013) pp. 391–406
  5. C. H. Brown, "Development of agriculture in prehistoric Mesoamerica: the linguistic evidence" in J. E. Staller, M. D. Carrasco, edd., Pre–Columbian foodways: inter-disciplinary approaches to food, culture and markets in ancient Mesoamerica (Novi Eboraci: Springer, 2010) pp. 71–107; #Rivera-Madrid et al. (2016)

BibliographiaRecensere

Antiquiora
  • C. Kuntze, "Bixaceae: Orellana orellana, Orellana americana" in A. Engler, K. Prantl, edd., Die natürlichen Pflanzenfamilien 2a ed. vol. 21 (Lipsiae: Engelmann, 1925) p. 315
  • Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 512 (Latine)
  • Georgius Everhardus Rumphius, Herbarium Amboinense (Amstelaedami: Chanquion, 1741-1750) vol. 2 p. 79 et tab. 19; cf. E. D. Merrill, An Interpretation of Rumphius's Herbarium Amboinense. Manilae: Department of Agriculture and Natural Resources, Bureau of Science, 1917 p. 376
Recentiora

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bixa orellana spectant.
  Vide "Bixa orellana" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database