Aperire sectionem principem

Michael Rasmussen, dictus Pullus (natus apud Tølløse in Dania 1 Iunii 1974), fuit birotarius Danicus, ascensionis peritus, et unus ex mundi birotariis qui celerrime ascenderunt. Pro manu Nederlandensi Rabobank certavit.

Curriculum vitaeRecensere

Circuitus Franciae anni 2007Recensere

Die 15 Iulii 2007, Rasmussen vicit octavam Circuitus Franciae stationem, cursum alpinum ab oppido Le Grand-Bornand ad commune Tignes, et tuniculas flavam maculatamque obtinuit.

Die 25 Iulii 2007, vicit sextam decimam Circuitus Franciae stationem, cursum montanum ab oppido Ortesio ad verticem viae d'Aubisque, sed Mauritius Soler tuniculam maculatam de eo abstulit. Vesperascente die, Manus Rabobank Rasmussen a certamine removit.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!