Michael Gustavus Eduardus Mayor (natus Michel Gustave Édouard Mayor die 12 Ianuarii 1942) est physicus et astrophysicus Helveticus. Alma mater eius fuit Academia Lausannensis, nunc Michael Mayor professor emeritus Scholae Genevensis est.

Michael Mayor anno 2004
Desiderius Queloz et Michael Mayor apud Observatorium La Silla anno 2012

Anno 1995 planeta extrasolaris 51 Pegasi b, primus omnium ab hominibus repertorum, ab illo cum Desiderio Queloz inventus est. Anno 2019 Praemium Nobelianum physicae una cum eodem accepit, studiorum planetarum extrasolarium gratia.[1]

Bibliographia

recensere